|
Since we posted the documents, we have received a guest editorial via
"Latin Lover" of Private Eye magazine
who has obtained (or perhaps written) this pastiche of Juvenal. We presume that the author
was one of their whistleblowing friends at the Foreign Office. [A Jesuit education
is always usefull for a diplomate or a latinist] :
- Ecce iterum Robin Cook et est mihi saepe vocandus ad partes, monstrum nulla virtute
redemptum a vitiis, aegrae solaque libidine fortes deliciae; viduas tantum spernatur
adulter.
Licet et considere, non est cantandum, res vera agitur. Ne trepida, narrate puellae.
Prosit mihi.
-
- O Robin, quae te dementia cepit ?
- Secretum MI6 ullum esse putas?
- Servi ut taceant, jumenta loquuntur et canis et postes et mamora.
- Claude fenestras, vela tegant rimas, junge ostia, tollito lumen, e medio fac eant
omnes, prope nemo recumbat ; quod tamen ad cantum galli facit ille secundi, proximus ante
diem caupo sciet, audiet et quae finxerunt pariter libarius , archimagiri, carptores .
- Quod enim dubitant componere crimen in dominos ?
Quotiens rumoribus ulciscuntur baltea ?
- Nec derit qui te per compita quaerat nolentem et miseram vinosus inebriet aurem.
- Illos ergo roges quiquid paulo ante petebas a nobis, taceant illi.
- Sed prodere malunt arcanum, quam subrepti potare Falerni pro populo faciens quantum
Saufeia bibebat.
- Vivendum recte est, cum propter plurima tum vel idcirco ut possis linguam contemnere
servi praecipue.
FABRICIUS LUCINIUS, Censor
p.c.c : C.SIDUS, Castigatore censorque minorum
|
|